« »
 
PROBARE 1, PROBARE 2, PROBARE 3.
[]« 1 probare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 513a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBARE1
1. PROBARE. Leges Canuti Regis cap. 44. apud Bromptonum, de eo qui emit rem alienam :
Si testimonium habeat, sicut prædiximus, tunc liceat inde ter advocari, et quarta vice Probetur, aut reddatur ei, cujus erit : et nobis non videtur rectum, ut aliquis Probare cogatur, ubi testimonium est et cognitio, quod ibi brede sit, et nemo illud Probare debeat ante sex menses, postquam furatum est.
Ubi probare, Somnero est, rem sibi tamquam propriam vindicare, asserere, propriare, seu propriam facere, ut in eadem sententiam habent Leges Edw. Saxonicæ cap. 2. apud eumdem Bromptonum. Saxonicum vero habet agnian.
[]« 2 probare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 513a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBARE2
2. PROBARE, Rem tormentis ex aliquo exquirere, Gall. Donner la question. Adrianus de Veteribusco in Reb. Leodiens. apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 1305 :
Illa nocte Probaverunt eum, et nihil poterant habere ab eo, nisi quod fuisset in prima pace facienda, quæ fuit honorabilis pro tota patria.
[]« 3 probare » (par L. Henschel, 1840–1850), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 513a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROBARE3
3. PROBARE, pro Probrare, Probrum facere. Chron. Salernit. cap. 81 :
Ab hodierna die minime habebis amicum, quia Probasti illusistique mihi.