« »
 
[]« Profundus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 526c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PROFUNDUS
PROFUNDUS, Color intensior, vividior : nos dicimus Foncé, Scriptores medii ævi, fundatus. Valerianus Aug. apud Spart. :
Cape tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem Profundum, sellam eboratam, nam te Consulem hodie designo :
ubi Casaubonus, et ex eo Alexander Wilteimius subarmalem profundum dici opinantur, quod tunica talaris fuerit. Alii ita dictum volunt, quod non modo purpureus fuerit, sed purpura vividiore, intensiore et subfusca intinctus. Proindeque profundus subarmalis idem fuerit, quod Trebellius Pollio in Claudio, subarmale cum purpura Maura vocat. Hesychius :
Τὸ βαθύ, ϰαὶ τὸ μέγα, ϰαὶ ὕψηλον, ϰαὶ μέλαν.
Idem :
Βυσσός, βυθός, ἄντρον, πύθμην, ϰαὶ χρῶμα ἀντὶ τῆς ὕσγης παραλαμϐανόμενον.
Est igitur subarmalis profundus, ὑσγινοϐαφής, hysgino tinctus. Vide Suidam in Σάρδιοι λίθοι.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Profundus, Doctissimus, qui summum scientiæ attigit. Profond eadem notione dicimus. Rolandinus Patav. de factis in Marchia Tarvis. apud Murator. tom. 8. col. 360 :
Erant quoque tunc temporis Regentes in Padua viri venerabiles, magister Agnus, magister Johannes, magister Zamboninus, Profundi et periti Doctores in physica et scientia naturali.
P. Carpentier, 1766.
Annal. Victor. Mss. ad ann. 1337 :
Paulus de Lazanis etiam doctor Profundissimus Decretorum, qui super Clementina valde notabilem lecturam composuit.
Vide supra Profundare.