« »
 
PUBLICARE 1, PUBLICARE 2, PUBLICARE 3.
[]« 1 publicare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICARE1
1. PUBLICARE, nude pro Allegare, in jure sistere, apud judicem inducere, in Cod. Theod. leg. 11. tit. 30. lib. 11. de appellat. :
Sciant sibi ex auctoritate legis istius non licere refutatoriis tale aliquid ingerere, quod aput judicem non ausi fuerint Publicare.
Adde leg. 9. tit. 10. lib. 10. de petit. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Rugen, col. 1563.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Publicare, Actis inserere, leg. [] nulli. 28. § cum autem. C. de Episc. etc. apud Pancirol. lib. 1. var. lect. cap. 77. Vide Publicus.
[]« 2 publicare » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICARE2
2. PUBLICARE, In publicum seu fiscum redigere, confiscare. Charta Henr. imper. ann. 1311. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Bonincont. part. 3. pag. 212 :
Omnia bona quæ ipsa civitas et commune Florentiæ habent seu possident, intra et deforis ubicumque, cameræ nostræ et Romani imperii confirmamus et perpetuo Publicamus.
Vide Impublicare in Publicum. Brisson. et Gothofred. in hac voce.
P. Carpentier, 1766.
Alia notione Publier, nimirum pro Répandre, rendre commun, Effundere, rem aliquem in publicum usum ponere. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 259. v° :
Il doivent punir ceulz qui.... ont acheté lesdites (fausses) monnoies, et raporté au royaume et en ont Publié le royaume.
Vide mox Publicatio 3.
[]« 3 publicare » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 556b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PUBLICARE3
3. PUBLICARE, Publice manifestare, infamiæ causa, nomina officialium, qui sibi aliquid de bonis comunis usurparent, qua de re ex officio repellebantur. Stat. Bonon. ann. 1250-67. tom. III. pag. 615 :
Et si contrafecerint, vel alter eorum, puniatur pro qualibet vice, scilicet capitaneus in centum libris bononinorum, et notarius in quinquaginta lib. bon., et quilibet nuntius comunis, qui cum eis steterit, in decem libris bon. integre in denariis comuni bon. persolvendis. Et insuper ab offitio repellantur et Publicentur ab omnibus aliis officiis comunis bonon. perpetuo.
Fr.