« »
 
[]« Q » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 581a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/Q
Q. Littera numeralis, quæ 500. denotat, unde versus :
Q. velut A. cum D. quingentos vult retinere.
◊ Ita etiam notæ numerorum antiquæ. At apud Ugutionem hæc litera eumdem numerum, quem P. dicitur conficere, hoc est 400 :
Quod Q. hic sequitur numerum similem retinendo.
Eidem litteræ si recta linea superaddatur, 500. milia significat.
◊ Q. inquit Notkerus Balbulus Opusc.
Quid singulæ litteræ significent in superscript. cantilenæ
 :
In significationibus notarum cur quæratur ? cum etiam in verbis ad nihil aliud scribatur, nisi ut sequens V. vim suam amittere quæritur.
Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Litterarum Q. C. K. notiores commutationes sunt, quam ut necesse sit id exemplis confirmari.