« »
 
[]« Receptator » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 041b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RECEPTATOR
RECEPTATOR, Receptor, apud Latinos de loco, in quem quis se recipit, tantum intelligitur ; de personis vero, quæ recipiunt, usurpatur apud Scriptores inferioris ævi : in Digest. lib. 47. tit. 16. inscribitur de Receptatoribus. Director. Inquisit. Fr. Nic. Eymer. memorat defensores, fautores, Receptatores hæreticorum. Ulpian. leg. 13. ff. de Offic. præsid. lib. 1. tit. 18 :
Debet.... Receptores eorum coercere, sine quibus latro diutius latere non potest.