« »
 
RELATIO 1, RELATIO 2.
[]« 1 relatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 105c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELATIO1
1. RELATIO, Intuitus, respectus, Paulo JCto leg. 11. Dig. de justit. et jure (1. 1.) :
Prætor quoque jus reddere dicitur etiam, cum inique decernit ; Relatione scilicet faeta, non ad id, quod ita Prætor fecit, sed ad illud, quod Prætorem facere convenit.
In aliis vero libris juris civilis Relatio dicitur Consultatio a judicibus ad Principem missa in rebus dubiis, ut videri potest lib. 7. Cod. tit. 61. et lib. 11. Cod. Theod. tit. 30. (29.) de [] appellat. et consult. S. Augustinus Ep. 137 :
Quæ vel in negotiis sæcularibus judices faciunt, quando causæ dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut pendente Relatione aliquid inde audeant commutare.
Optatus Milev. lib. 1. adv. Donatistas :
Relatio missa est, rescriptum venit.
Adde Symmachum lib. 1. Epist. 41. et 44. Hujuscemodi
judicum consultationes Principi insinuabant
Referendarii, hæcque insinuatio seu expositio, Relatio etiam appellabatur, ut habet Commentator Notitiæ imperii cap. 97. Hæc in jure civili. Sed in jure canonico Relatio accipitur pro Delatione, quæ fiebat chirographo deferentis obsignata, præsertim ubi de hæresi agebatur. Anastasius Biblioth. in Simplicio PP. :
Sub hujus episcopatu venit Relatio de Græcia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, et affirmavit Petrum Eutychianistam hæreticum, facta petitione ab Acacio episcopo chirographo ejus constructa.
Idem Anast. in Felice III :
Sub hujus episcopatu iterum venit Relatio de Græcia, Petrum Alexandrinum revocatum ab Acacio CPno.
Et infra :
Post annos tres iterum venit Relatio ab Imperatore Zenone, ut pœnitens rediret Acacius.
Idem in Gelasio :
Hujus temporibus iterum venit Relatio de Græcia, eo quod multa mala et homicidia fierent a Petro et Acacio.
Et in Anastasio :
Tunc Festus et Probinus Senatores miserunt Relationem Regi, et cœperunt agere, ut visitatorem daret Rex Sedis apostolicæ.
Rursum in Bonifacio II :
Eodem tempore venit Relatio ab episcopis de constitutione, ut cum consilio Sedis apostolicæ omnia Carthaginensis episcopus faceret.
Vide Glossar. med. Græcit. voce Ἀναφορά, ubi etiam de Re-Iatione in Dypticha nominum Patriarcharum, etc. agitur. De jure Relationis Sedis Apostolicæ videndus Marca de Concordia lib. 5. cap. 7.
P. Carpentier, 1766.
Practicis nostris Relation dicitur, Apparitoris declaratio, relatio, seu ejusdem exemplar. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1318 :
Lequel Colas en adreçant sa parolle à icellui Grégoire (sergent) dist qu'il lui baillast la Relation de l'exploict, qu'il avoit fait contre lui.
Vide infra Rescriptio.
[]« 2 relatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 106a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/RELATIO2
2. RELATIO, Dilatio, mora. Lit. remiss. ann. 1361. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 672 :
Qui Joannes dixit præfato Petro, quod si ipse vellet emere quinque jornalia,.... quod ipse daret sibi quodlibet jornale pro duobus scutis : qui quidem Petrus petiit utrum sibi daret super hoc suam seanciam vel Relationem usque ad crastinum.