« »
 
REMISSUS 1, REMISSUS 2.
[]« 1 remissus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 120c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMISSUS1
1. REMISSUS, Angl. Remiss, Ignavus, imbellis, segnis, iners. Literæ Edwardi II. Angl. Regis apud Rymer. tom. 4. pag. 296. col. 2 :
Scientes pro certo, quod nos omnes illos, quos rebelles seu Remissos, in hoc necessitatis articulo, contigerit inveniri, fautores inimicorum nostrorum non immerito reputabimus, et ad ipsos, prout convenit, cum opportunum videbimus, secundum sua demerita capiemus.
Aliæ Edwardi III. ann. 1337. ibid. pag. 781. col. 2 :
Necnon arestandi et capiendi omnes illos.... quos pro defensione regni et insulæ prædictæ, et repulsione hostium nostrorum, rebelles invenerit seu Remissos et eos prisonis nostris committendi.
Hic Remissos intelligo viros imbelles, malosque indigenas, qui pro defensione regni pugnare detrectabant. Nostri quoque Remis usurparunt pro negligenti, qui remisso animo est, qui quod sui muneris est, parum curat. Instrumentum ann. 1384. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 647 :
Laquelle forme des appellations est qu'il faut appeller du Parlement de Bretagne, comme de faux et mauvais jugement, ou si le Duc estoit Remis et en default de faire droit en son Parlement.
P. Carpentier, 1766.
Lit. ann. 1371. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 460 :
Ceux qui seront deffaillans, Remis et delaïant de faire, etc. Remis ou négligens,
in aliis ann. 1372. ibid. pag. 556.
[]« 2 remissus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 120c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/REMISSUS2
2. REMISSUS, Commendatus, idem atque Recommissus. Vide in hac voce. Stat. MSS. eccl. Brioc. cap. 27 :
Tenebuntur (canonici) post ejus (concanonici) mortem, infra mensem unum semel pro eo celebrare anniversarium solemne, et ulterius habere participem et Remissum orationibus et officiis ipsius ecclesiæ.