« »
 
[]« Sal » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 277a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAL
SAL. Constantinus African. lib. de Gradib. sub fin. :
Sal quatuor modis est : est enim sal quod fit in salinis, id est commune : est et Indicum, cujus color pertinet nigredini, lucidum tamen et durum est : est et aliud quod Nauticum, id est, aqua coagulata de puteolo.
Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 8 :
De terra in littore maris, ubi Salem faciunt, etc.
Charta Arnulfi Comit. ann. 1145. tom. 2. Monument. Sacræ Antiq. pag. 25 :
Concedimus Ecclesiæ de Geriniis et conversis dominabus, perpetuo possidendum Salem quem debet nobis ex proprio redditu una navis de Warco.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sal Amplum, Crassum, in Charta Rudolphi Archiducis Austr. ann. 1359. in Chron. Mellic. pag. 238 :
Quod ipsis et ipsorum nomine, anno quolibet una tantum vice, duæ libræ Salis ampli, et libræ octo minuti seu parvi Salis sine mutæ nostræ in Linza exactione qualibet, per Danubii alveum debeant et valeant transvehi et traduci.
Idem quod
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sal Grossum, in Hist. MS. Monast. Beccensis pag. 627 :
Facta compositione cum Willelmo le Merle duos bossellos grossi Salis, vel tres minoris Salis percipiunt Beccenses annuatim apud Carinanfleu.
P. Carpentier, 1766.
Grant sal, eadem acceptione, in Charta Joan. comit. Bitur. et dom. de Salin. ann. 1254. ex Chartul. Buxer. part. 1. ch. 15 :
Nous avons donné...... à covant de la Boixere.... dix charges de grant sal en nostre rente de nos puis de Salins, c'est à savoir dou plus grant Sal que l'en i fait.
P. Carpentier, 1766.
Sal Aquaticum et Terrestre. Charta Andr. Hungar. reg. ann. 1233. apud Cencium inter Cens. eccl. Rom. :
Pro majoribus vero Salibus aquaticis, debemus abbatiæ de Egris xxvj. marcas pro quolibet[] timino ;.... pro Salibus vero terrestribus, dabimus unam marcham pro centum zuanis.
P. Carpentier, 1766.
Sal Pratorum. Assign. dotalit. Joan. regin. Franc. ann. 1319. in Reg. 60. Chartoph. reg. ch. 69 :
Item pro novis exaltibus duo modia, quatuor minæ. Item pro Sale des prez de Verbria, sexaginta solidos.
Sal Terræ, apud Adamnanum lib. 2. de Locis SS. cap. 18.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sal, Catechumenorum Sacramentum non semel a veteribus nuncupatum, quod eis esset Eucharistiæ loco, cum fideles communicarent, præsertim in festis Paschalibus. Vide supra in Sacramentum.
Sal juxta projectos, seu expositos, apponi præcipitur in signum baptismi non suscepti, in Concilio Nemociensi ann. 1298. cap. 2.
P. Carpentier, 1766.
Lit. remiss. ann. 1408. in Reg. 162. Chartoph. reg. ch. 236 :
Les exposans mirent l'enfant sur un estal audevant de la maison Dieu d'Amiens,.... et assez près dudit enfant misdrent du Sel, en signe de ce qu'il n'estoit pas baptisié.
Vide in Collectus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salem in fidelitatis signum edebant olim qui fidem Regibus jurabant, ut ex aliorum opinione refert Leidradus Episc. Lugdun. lib. de Sacram. bapt. tom. 3. Analect. Mabill. pag. 5 :
Æstimant quidam, quod etiam apud quosdam gentilium antiqua erat consuetudo, ut qui fidelitatem Regibus promittebant, salem adjuratum vel consecratum in præsentia eorumdem Regum, quibus fidem promittebant, comederent. Unde in libro Esdræ scriptum est, quod principes Samaritanorum Regi Persarum, cum de accusatione Judæorum scriberent, dixerint :
Memores sumus salis, quem in palatio comedimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salis conspersione ad ignominiæ notam olim vitiabantur perduellium agri et civitates, cum antiquitus muris dirutis aratrum circumduceretur, ut loca illa tanquam fulgurita vitanda significarent. Vide Lib. Judic. cap. 9. S. Hieronym. in Matth. cap. 5. et Glossar. milit. Caroli de Aquino.