« »
 
[]« Sodes » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 507c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SODES
SODES, Sodaria. Sodes, Sodalis, amicus, socius. Glossæ Gr. Lat. : Φίλτατος, Amantissimus, Sodes. Vita S. Wlstani Episc. Wigorn. n. 21 :
Desiste, Sodes Aisuine.
Versus relati a Mabillonio :
Hæc carus caro dono transmittit amicus,
Suscipe gratanter, cum sint felicia votis
Hildebrande Sodes, etc.
Guidonis Discipl. Farf. cap. 53.
Infirmos fratres sic debent visere Sodes.
Anonymus Hasenrietanus in Episc. Eystetensibus :
Ego quidem de vino nihil habeo, nisi unam parvulam carradam, quam dedit mihi Sodes meus Augustensis Episcopus ad sacrificium.
Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 5 :
Mi Sodes care.
Cap. ult. :
Bene, ille ait, mi Sodes, narras.
Vide pag. 46. et 47. et ibi Goldastum. Ab eodem fonte
Sodaria, Amica, meretrix. Chronic. Senoniense lib. 3. cap. ult. :
Quandam meretricem, quam Sodariam vocant, post Ducem direxit.
Sic enim appellata ut plurimum vilia scorta : cujus appellationis auctores existimantur Athenienses, rei odiosæ speciosum nomen ἑταιρῶν dantes, ut est apud Plutarchum in Solone. Athenæus lib. 13. cap. 4 :
Καλοῦσι δὲ τὰς μισθαρνούσας, ἑταίρας.
Vide Martialem lib. 7. Epig. 69. Ita ἑταιρεῖον, lupanar vocabant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hæc docte quidem ; sed forte legendum Soldaria, a Soldada, merces, stipendium : unde meretrix Soldataria nuncupata, ut videre est infra in hac voce. []
Consodes. Versus MSS. de Cobone et Lantfrido, in Bibl. Eccl. Bellovac :
Quodam tempore fuerunt duo viri nobiles, sicut fabulæ testantur, et scurrarum cumplices, unus Cabbo vocabatur, Lantfridus, et Consodes, etc.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostris Soçon et Sochon, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1421. in Reg. 171. ch. 407 :
Jacot Tranly compaignon ou Soçon de jeunesse d'icellui suppliant, etc.
Aliæ ann. 1450. in Reg. 184. ch. 90 :
Compaignons, que n'estes vous alez sonner ? vos compaignons et Sochons y sont alez. Sosson,
in eod. Reg. ch. 252.