SOLIDATA, Valor unius solidi. Charta ann. 1069. apud Sammarthanos in Archiep. Aquensib.
num. 22 :
Constitutum est ab utrisque, ut Abbas Rotlannus et Monachi Archiepiscopo
Rostagno tunc temporis 240. Solidatas darent, et omni anno persolverent in censum sanctæ
Aquensi Ecclesiæ in die Sabbati sancti duas libras legales incensi optimi, etc.
Raimundus de Agiles pag. 153 :
Coria vero boum et equorum, et alia neglecta ex
longo tempore illa similiter diu cocta, karissime vendebantur, adeo ut duas Solidatas
quilibet comedere posset.
Tabularium Lucense, apud Marcam in Hist. Beneharn.
lib. 4. cap. 6 :
Inde accepit Vicecomes ipse unum mulum de mille solidis, et duos
equos de mille Solidatis.
Statutum pro Hospitio Philippi M. Regis Franc. ann.
1317 :
Le Cancelier s'il est Prelat, ne prandra riens à court ; et s'il est simple
Clerc, cinq Souldées de pain, trois sestiers de vin, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Solidatam accipi debere pro valore unius solidi suadent cum ipsa vocis
origo, tum Chartæ veteres plurimæ, in quibus hæc vox occurrit. Aliæ nihilominus exstant
quæ
Solidatam a solido distingunt, et majoris vel minoris esse pretii quam solidus
innuere videntur ; adeo ut rem lectoris judicio permittendam esse satius existimemus. Unum
esse cum solido præter allata a doctiss. Cangio probant Charta ann. 1118. inter Probat.
tom. 2. novæ Hist. Occit. col. 405 :
Et propter hoc accepimus a te quingentas
Solidatas.
Alia ann. 1140. ibid. col. 492 :
Propter hoc mihi firmasti
dare quinque millia Solidatas ad primam festivitatem S. Michaelis.
Testament.
Ermengaudi Episc. Agathensis ann. 1149. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. novæ edit. col.
323 :
Nepoti meo Guillelmo de Subiras relinquo equum et mulum et ducentos solidos
vel Solidatas.
Charta ann. 1237. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 19 :
Dominus
Comitatus eisdem centum Solidatas, vel centum solidos
dare tunc teneatur in reversu suo citra bornam.
Chartul. majus S. Victoris
Massil. pag. 91 :
Dedi in pretium centum Solidatas grandes et largas.
Charta ann. 1203. ex Tabul. B. M. de Bono nuntio Rotomag. :
Concessi in perpetuum
hereditagium priori et conventui B. M. de prato juxta Rothomagum quatuor Solidatas et
dimidiam monetæ currentis annui redditus.
Tabular. Fiscamn. :
Concessi..... tres Solidatas redditus pro suo servitio quod mihi quondam
fecerunt.
Index MS. benefic. Eccl. Constant. fol. 46. v° :
Abbas de S.
Salvatore percipit centum Solidatas decimarum leguminum et bladorum.
Adde
Spicil. Acher. tom. 9. pag. 144. Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 149. etc. At vero a
solido secernunt Charta sub Rodulfo Rege ex Chartul. Aptensi fol. 64 :
Unde et
accepimus de te pretium, sicut inter nos et te bonæ fidei placuit atque convenit, in
merce placibile Solidatas viginti duas, hoc est, de illa terra et de illa vinea solidos
sex et denarios decem, et post te nihil remansit indebite.
Sententia ann. circ.
1080. ex Biblioth. Colbert. :
Debet Imbertus mittere tria milia Solidatas ad
pretium vicecomitatis et solidos centum quinquagenta de damno de batallerio, et
Bernardus de Aviciano debet emendare Imberto tenezonem ipsius honoris quam fecerat
solidos quinquaginta, et debet mittere in batallia Solidatas mille quingentas ad pretium
vicecomitatis, et centum quinquagenta solidos de dampno de batallerio.
Tabular.
Pontisar. :
Pro vadimonio lx. solidorum Monachi Pontisarenses dederunt
xxxv. Solidatas, et quando dabit xxv. solidos, habebunt
remanentem.
Charta ann. 1112. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col.
382 :
Ego Bernardus Atonis donavi tibi Raimundo Comiti quindecim millia inter
solidos et Solidatas Melgorienses.
Idem innuitur supra ex Tabul. Lucensi.
Solidata pro 12. solidis computari videtur in Charta ann. 1134. ex Chartul.
Saviniac. fol. 137 :
Definitum est ut hominium faceret abbati, et ut ipsa die
centum Solidatæ ab abbate illi darentur. Pro hac acquisitione donavimus ei 1200.
sol.
Rem definivisset, si eadem die 1200. solidos persolutos fuisse dixisset.
P. Carpentier, 1766.
◊ Souldée, eadem
acceptione, in Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 128. Chartoph. reg. ch. 227 :
Comme
le suppliant eust acheté en la ville d'Arras dix Souldées de petites mailles, qui
n'estoient pas de nostre coing, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solidatus, Eodem significatu. Chartul. sancti Vandreg. tom. 1. pag. 387 :
Concessi...
quatuor Solidatus Turon. annui reditus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solidata, Idem quod
Pondus, libra, ni fallor. Charta censualis Leduini Abbat. S.
Vedasti ann. 1036. ex Chartul. V. ejusd. Mon. f. 243 :
Quinque Solidatæ lanæ, 1.
den. Quinque Solidatæ fileti, 1. den. Quinque Solidatæ saxæ carnis, 1. den.
Tabul. Gemmet. :
Comes Robertus, vel quicumque terram tenebit hæres suus ex
devotione, recognitione etiam, quod sæpedictum castellum in terra Gemmeticensis
Monasterii est scitum, singulis annis in festo Apostolorum Petri et Pauli decem
Solidatas ceræ tradet Priori de Beu, unde fiet cereus, quem idem Prior ad Gemmeticense
Monasterium deferet, ut accensus in die festo ad memoriam et honorem ibi
affulgeat.
Testam. Bernardi de Turre ann. 1317. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern.
pag. 570 :
Præcipio quod legatum eisdem Monialibus factum per
bonæ
memoriæ patrem meum quondam reddatur eisdem, videlicet decem Solidatæ panis qualibet die
Lunæ in perpetuum cujuslibet septimanæ ante Missam.
Inquisitio MS. pro
canonizat. S. Yvonis :
Cum non esset de pane plus quam septem vel octo Solidatæ, et
esset magna caristia panis ; fuerunt ibi plusquam 200. pauperes qui de isto pane
elemosinam habuerunt. Souldée de pain,
eadem notione, supra ex Statuto ann.
1317.
P. Carpentier, 1766.
◊ Libra cujus valor
æstimatur uno solido, ut efficitur ex Chartul. S. Germ. Prat. sign. tribus crucibus fol.
87. v°. col. 2 :
Unus modius vini, quinque Solidatæ carnis, vel si maluerit,
quinque solidi.
Charta ann. 1268. ex Tabul. Cartus. B. M. de Parco :
Giletus de Monte Guidonis armiger dedit in perpetuam elemosinam B. Mariæ de Parco
quinque Solidatas frumenti annui redditus. Decem Solidatas piscium,
in Necrol.
priorat. S. Rob. Cornill. ex Cod. reg. 5247.
Solidata Terræ, Modus agri ad valorem annuum unius solidi. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 112 :
Anselmus de Gorney dedit...... quinque Solidatas terræ in Beverstona, cum
advocatione ejusdem villæ, etc.
Tom. 2. pag. 98 :
Quadraginta Solidatas
in villa de Hebi, etc.
Infra :
Terram de Riseberga, quæ solebat reddere
30. solidos, etc.
Charta Seguini Episcopi Matiscon. ann. 1260 :
Cum
Guillelmus de Oblato Miles ab Ecclesia Cluniacensi 60. Solidatas terræ teneret in
feudum, etc.
Regestum feodorum Campaniæ fol. 69 :
Debet facere continuum
estagium apud S. Menoldim, et domina Comitissa debet ei assignare centum Solidatas
terræ.
Infra :
Amaurricus li Rocles ligius de domo patris sui de Cepelie,
et furno ejusdem villæ, et centum Solidatis terræ, quas domina Comitissa illi debuit
assignare, etc.
Fol. 108 :
Petrus de Ruella fecit homagium de domo sua de
Ruella, et de centum Solidatis terræ in Castellania Meldensi.
Charta Philippæ D.
de Rameruco ann. 1227. in Tabulario Campaniæ Thuano :
Assignat terram illam, quam
Ecclesia B. Margaretæ apud Richeborc habebat pro trecentis et viginti tribus libratis
terræ, duabus Solidatis minus.
Alia Roberti Ducis Burgundiæ ann. 1274 :
En tele manere, que de chascune cent Sodées de terre et de rante, que lidiz
Guillaumes Chevaliers ha en ladite ville d'Ayone et ès appartenances, lidiz Abbez et
lidiz Couanz li doivent donner cent livres.
Charta ann. 1312. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 198 :
Item la moitié du four de laditte ville de S. Fiacre estimé en la valeur de
soixante Soudées de terre par an.
Charta Rodulphi Ducis Lothar. ann. 1341. in
Hist. Mediani Monast. pag. 354 :
Tenetur assignare abbati et conventui..... decem
Solidatas terræ ad parvos Turonenses solvendos anno
quolibet.
Adde Will. Thorn. pag. 1805. 1806. Vide
Libra
terræ et
Denariata.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vox varie a nostratibus
reddita :
Soissante Soudées à Parisis de terre,
in Charta ann. 1265. ex
Chartul. S. Joan. Laudun. Alia ann. 1294. ex Chartul. 21. Corb. fol. 93. v° :
Tout
ce que j'avoie à Thanes et ou terroir de ladite ville,.... est prisié en le valeur de
quarente et une livre, chienc Saudées et trois denrées de terre chacun an.
Solée,
in alia ann. 1339. ibid. fol. 139. v°.
Solidata, Stipendium unius solidi, quod datur militi. Eadmerus lib. de Similitudinib. S.
Anselmi cap. 39 :
Illa vero serviunt ei velut militantes pro Solidatis,
etc.
Adde cap. 80. Querimonia Berengarii Vicecomitis Narbonensis adversus
![[]](img/image.png)
Guiffredum Archiep. Narbonensem ann. 1056 :
Et munera illa suis
militibus per Solidatas distribuit. i.
vice
solidatarum. Infra :
Et eos, qui illos ceperunt, patrocinat, et dat eis Solidatas.
Charta
Joannis Regis Angl. apud Matth. Paris ann. 1213 :
Et qui terram non habent, ut arma
habere possint, illuc veniant ad capiendas Solidatas nostras.
Soldata. Jacobus I. Rex Aragon. in Foris Oscæ ann. 1247. fol. 8 :
Tunc debet ei
dare integrum salarium secundum forum, scilicet quantam Soldatam convenit, pro quanta
debebat ei servire.
Soldada, apud Brandaonem tom. 4. Monarch. Lusitan. pag. 304, v. Nostri
Sodée,
Soudée et
soldée dicunt. Catholicon parvum :
Stipendium, Soudée.
MS. :
Qui veut Sodées, ne demorer à mi,
Or et argent aura à son plessir.
Alibi :
Qui en Sodées fut au Roy Anseis.
Assisiæ Hierosolym. MSS. cap. 130 :
Se Chevalier, Sergent d'armes, ou
autre, qui ait esté sodoier, se veaut clamer de son Seignor, ou de sa Dame, de ce que
l'on li doit de sa deserte de ses Sodées, il se doit clamer au Connestable, etc.
MS :
Dedens Cortric s'est en Soudées mis.
Infra :
Cil qui vint sa les Soudées querant.
Philippus
Mouskes MS. :
Et les Soudées departoit
As Sergens et as Chevaliers.
MS. :
A chascun a doné Soldées,
Ou en deniers, ou en denrées.
Chron. Flandriæ cap. 107 :
Et alerent à lui plusieurs
Alemans à Soudées à Tenremonde.
Octavianus
de S. Gelais in Viridario
honoris :
En celui temps se leva une noise
Entre Juifs, et nos gens de Souldée,
Tant de la garde Françoise qu'Escossoise.
Soldée, apud Willharduinum n. 120.
Sos, in iisdem Assisiis
Hierosolym. cap. 230 :
Doit querre un autre Chevalier, et retenir à ses Sos, qui
sont usès de doner comunement à pays, se le deshaitié n'avoit plus grant Sos. Mais se il
avoit plus grant, il ne le peut trover à tenir Sos comuns de la terre, etc.
Et
infra :
Et véez enci la monoie des Sos dou Chevalier selon le cours des Sodées
comunes de cetui Roiaume.
Soue, in Continuata Hist. Belli sacri Guillelmi
Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 657 :
Il saisi toutes lor rentes
et lor terres, et les assembla à sa Soue et à son benefice.
P. Carpentier, 1766.
◊ Sous, in Hist.
Guill. Tyrii apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 645 :
Manda par tout paienime
querre chevaliers et serjans, et il lor donroit bon Sous. Soubzdée,
eodem
significatu, in Lit. remiss. ann. 1411. ex Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 294 :
Lequel jeune homme dist au suppliant qu'il le feroit recevoir et passer aux
Soubzdées et gaiges du duc de Bourbon.
Solidum, Idem quod
Solidata. Albertus Aquensis lib. 7. cap. 58 :
Nec
longo post hæc intervallo Rex a militibus suis in urbe Japhet pro pecunia angustiatus
est, quam illis debeat pro conventione solidorum, etc.
Occurrit rursum eod. cap.
![[]](img/image.png)
Idem lib. 10. cap. 41. :
Advenæ Galli, qui conventione Solidorum
Imperatori militabant, etc.
Lanfrancus Epist. 35 :
Qui vero Rodulpho
traditori et sociis ejus sine terra pro Solidis servierunt, etc.
Habetur etiam
in Epistola Comitis S. Pauli de prima CP. expugnatione.
Soldum. Conradus Usperg. in Henrico VI :
Imperator vero c. millia
marcarum sibi ab eodem data fecit militibus dari in Soldum.
Idem Uspergensis in
Philippo Imper. :
Hic cum non haberet pecuniam, quibus salaria sive Solda præberet
militibus, primus cœpit distrahere prædia, quæ Pater suus Fridericus Imperator late
acquisierat in Alemannia.
Histor. Cortusiorum lib. 2 :
Stipendiarii
omnino cassentur a Soldo Paduæ.
Charta ann. 1327. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 213. col.
2 :
Cuilibet eorum (Armigerum)
pro suo Soldo sive stipendio
cujuslibet mensis decem florenos auri dumtaxat assignando.
Rolandinus Patav.
in Chron. Tarvis. apud Murator. tom. 8. col. 308 :
Aperte lamentari cœperunt,
quod Soldum sive salarium a suo sibi Communi promissum penitus habere non
poterant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldus, Eadem notione. Barthol. Scribæ Annal. Genuens. ad ann. 1224. apud Murator. tom.
6. col. 437 :
Et insuper alios milites habuit ad Soldos in partibus ipsis.
Ibid. ad ann. 1243. col. 503 :
Tunc Potestas celebrato consilio, de voluntate
ipsius consilii processit, ut haberentur ad Soldos Communis Januæ milites, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solidus, Eodem intellectu. Epist. Friderici II. Imper. apud Marten. tom. 2. Ampl. Collect.
col. 1200 :
Ducentos quinquaginta milites regni nostri, quos anno prædicto de
pecunia ecclesiæ quietatos, sequenti anno ad Solidos nostros ibi fecimus
detineri.
P. Carpentier, 1766.
Solidata, Salarium, merces. Constit. MSS. Alf. II. reg. Aragon. ann. 1333 :
Qui cum
aliis pro domesticis et familiaribus morabuntur post mortem dominorum, non possent
tenere salarium seu Solidatam, nisi probaverint, quod eis promissum fuerit certum
salarium seu Solidatam.
Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Sub
pensione annuali decem octo libralium frumenti, pro labore seu Solidata dictorum duorum
bouum.
Solidare, Stipendium præbere, Gall.
Soudoier, Italis
Soldare. Senator lib. 3.
Var. 51 :
Menstrua eum duximus largitate Solidandum.
Petrus de Vineis lib.
1. Epist. 1 :
Per satellites suos de pauperum patrimonio Solidatos.
Adde
lib. 2. Epist. 49. Thwroczius in Geisa Rege Hungar. cap. 54 :
Et licet pecuniam
dedisset affluenter pro militibus Solidandis, etc.
Chron. Siciliæ apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 79 :
In quo (castro)
fuerunt viri pedites balistrerii et lancerii 300.
Panormitanenses, proinde Solidati per universitatem Panormi.
Oberti Annales
Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 397 :
Ostendit sibi valde adhuc esse
necessaria libras mcc. pro galeis armandis,.... et Solidatis
militibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldare,
Soldeare, Eadem notione. Sallas Malaspinæ de Reb. Sicul. lib. 2. cap.
15. tom. 6. Miscell. Baluz. pag. 245 :
Multos de ipsa decima equites cum dicto
Karolo venturos in regnum Soldat.
Et cap. 16. pag. 247 :
Quos
(milites)
summus Pontifex prædictus in ejusdem Ferrerii subsidium Soldari
fecerat.
Barthol. Scribæ Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 511 :
Dom. Innocentius Papa fecit Soldari in Lugduno milites md. quos in
subsidium Parmensium et aliorum Lombardorum destinabat.
Ibid. col. 473 :
Dictus autem Carbonus dum....
destinatus fuisset in Siciliam,
causa accipiendi et Soldeandi milites, et ducendi eos ad obsidionem Septæ, etc.
Solidarii, Milites, qui stipendio merent, qui
Solidatam accipiunt pro stipendio,
Soudoiers, Froissarti 1. vol. cap. 147. Litteræ Johannis Reg. Franc. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 36 :
Et pour ce que pour fournir nostre guerre, il nous convient avoir des Soudoiers
dehors notre royaume, tant de gens de cheval, comme de pié,
etc.
Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 8 :
Conductitii,
vel Solidarii, vel stipendiarii.
Ordericus Vital. lib. 4 :
Solidarios
milites convocavit, omnesque, regali munificentia pro militari servitute muneratos,
domum abire benigniter permisit.
Utuntur Galbertus in Vita Caroli Comit. Flandr.
n. 81. 121. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 42. Fulcherius
Carnotensis lib. 2. cap. 42. Florentius Wigorn. ann. 1051. 1085. 1094. Otto Frising. lib.
1. de Gestis Frider. cap. 42. Will. Tyrius lib. 22. cap. 23. Simeon Dunelmensis ann. 1085.
1094. Radulfus de Diceto ann. 1051. Sugerius Epist. 153. etc. Assisiæ Hierosol. MSS. cap.
131 :
Par l'Assise et usage du Royaume de Hierusalem nul ne doit doner congié à son
Sodoier, que il ne le paie, ou face paier, et le Conestable le peut de ce destraindre.
Mais se le Sodoier prent congié, et le Seignor li done, il n'est pas tenu de paier le,
que de tant de tems, come il a servi.
Cap. 132 :
Qui donne congié à son
Sodoier dedans le mois 4 jours, il le doit paier de tout le mois, par
l'assise et usage dou Roiaume de Hierusalem, et le Sodoier, qui prent congié de son
Seignor, et il demeure dou mois à parfaire trois jours, ou plus, il pert sa deserte de
celui mois, ne ne doit estre paié.
Soldarius, ex Gallico obsoleto
Soldar. Hugo Flaviniacensis de Carolo Martello :
Tanta dedit militibus, quos Soldarios vocari mos obtinuit, qui ex omnibus mundi
partibus causa questus ad eum concurrebant, etc.
Gesta Abbatum Lobiensium pag.
599 :
Excrevit in tantum adversus nos adversitas Soldariorum, ut villas mensæ
nostræ congruentes sibi vendicare velint.
Mox :
Factores hujus rei sunt
Soldarii Oibaldus, etc. quibus insuper et solidos auxit.
Brompton. ann. 1051 :
Rex Edwardus Anglos a gravi tributo solvit, quod eis pater suus propter Danorum
Soldarios imposuerat.
Radulfus de Diceto habet hoc loco
Solidarios. Chr. Angl. Th.
Otterbourne pag. 252 :
Supervenientes Soldarii Calisiæ, dissolvi fecerunt obsidionem.
Oberti
Cancellarii Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 299 :
Et insuper omni
tempore custodiam castri et merita Soldariorum de propriis præstarent.
Occurrit rursum col. 438. et tom. 3. Hist. Harcur. pag. 65. Will.
Brito lib. Philipp. 10. de quadam meretrice bellatrice :
Quæ generosa nimis Soldaria facta, relicto
Conjuge, castra suo privabat significato.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldaderius, Eodem significatu. Caffari Annal. Genuens. ad ann. 1158. apud Murator. tom. 6.
col. 270 :
Soldaderios, balisterios et archiferos tot ad civitatem miserunt,
etc.
Chron. Parmense ad ann. 1296. apud eumdem tom. 9. col. 834 :
Item
eodem anno in die carnisprivii Soldaderii Communis Parmæ equitaverunt versus
Guardaxonum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldaerius, in Memor. Potestatum
![[]](img/image.png)
Regiens. ad ann. 1284. apud eumdem Murator. tom. 8. col. 1161 :
Miserunt Florentiam et ad alias Thusciæ civitates, ut conducant Soldaerios ad
congregandum exercitum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldates, in Chron. Veronensi ibid. col. 649 :
Et cum ejus militia cepit eosdem
dominos Hectorem de Panico, et prædictos tam cum omnibus equitibus suis, quam Soldatibus
dictæ ligæ.
Soldatus, ex Gallico
Soldat. Thwroczius in Calomano Rege Ungar. cap. 62 :
Quæ
quidem civitates per Soldatos Parisanorum missos per Cæsarem expulsis Venetis sunt
rehabitæ.
In Ludovico Rege cap. 19 :
Centum et 20. Soldatos armatos
gentis permixtæ, etc.
Tabul. S. Martialis Lemovic. :
Non tenetur ad
nutriendos Soldatos.
Regimina Paduæ apud Murator. tom. 8. col. 431 :
Et
tunc cassati fuerunt Soldati domini Oderici. Soldatus equester vel pedester,
in Statutis Vercell. lib. 1. fol. 13. Adde Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 442. et
Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1513. Clossæ Basil. :
Κολέδατος, στρατιώτης.
Ubi legendum
σολεδάτος.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Soldearius, in Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 241 :
Fuit cum eis
quidam miles Soldearius nomine Tangui filius Briencii.
Soldenarius, Eadem notione, ex Gallico
Saudenier, quæ vox occurrit in Chronico Flandr.
cap. 85. Gesta Philippi III. Regis Franc. pag. 538 :
In Romania destinavit D.
Joannem de Apia Comitem cum Soldenariis francigenis fere octingentis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solderius. Barthol. Scribæ Annal. Genuens. apud Murator. tom. 6. col. 493 :
Missi
fuerunt milites Solderii centum, et quamplures pedites per mare, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Solditiarius, in Litteris Edwardi II. Regis Angl. ann. 1315. apud Rymer. tom. 3. pag. 543 :
Prædictum argentum in usus vestros fuit conversum et quibusdam vestris
Solditiariis pro suis stipendiis distributum.
P. Carpentier, 1766.
Solidatarius, Miles, qui stipendio meret. Lit. remiss. ann. 1356. in Reg. 84. Chartoph. reg.
ch. 732 :
Prænominati Solidatarii sic missi a dicto exercitu ;..... ipsos
Solidatarios... adeo debellarunt, etc.
P. Carpentier, 1766.
Souderarius, Eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1358. ex Reg. 87. Chartoph. reg. ch. 141 :
Stephanus de Rocherolles bastardus, archerius, Souderariusque in castro Pontis
archæ, etc.
Nostris
Saudoier et
Sodéer. Lit. remiss. ann. 1392. in
Reg. 143. ch. 88 :
Deux hommes Saudoiers de nostre très-cher et très-amé cousin le
conte de Boulongne, etc.
Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Noster fol. 269.
r°. ubi de militibus ad partes transmarinas missis :
Item se insins estoit, que par
le Soudan ou par autre grant nécessité, il fust mestiers que il feist autres granz mises
et despens, ou en galies ou en Sodéers retenir ou autrement, etc.
Neque aliter
intelligenda videtur vox
Soudenier, in Reg. B. 2. ejusd. Cam. fol. 122. r° :
L'an 1336. sur ce que Jehan de Flours procureur ou commissaire sur le fait de la
marque donnée contre les Genevois et les Saonois, avoit fait arrester à Paris Faudin
Soudenier de Florance, etc.
MS :
Assemble grant chevalerïe,
Et sergens et abalestriers.
Tant a porquis de Saudoyers,
Que la terre gaste et essille.