« »
 
STELLIONATUS 1, STELLIONATUS 2.
[]« 1 stellionatus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 594b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STELLIONATUS1
1. STELLIONATUS.
Crimen Stellionatus nomen sumsit a quodam animali reptili, quod dicitur Stellio, et est quasi simile serpenti, et Stellionatum animal dicitur, quod ex diversis coloribus pictum, sicut cœlum stellis
. Joan. Berberius in Viatorio utriusque juris. Ulpianus lib. 3 :
Stellionatum objici posse his, qui dolo aliquid fecerunt, sciendum est, scilicet, si aliud crimen non sit, quod objiciatur : quod enim in privatis judiciis est de dolo actio, hoc in criminibus Stellionatus persecutio. Ubicumque igitur titulus criminis deficit, illic Stellionatum objiciemus.
[]« 2 stellionatus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 594b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STELLIONATUS2
2. STELLIONATUS, Sortilegium. Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 521 : Stellionatus, maleficium, Gall. Envoutement.