« »
 
STIGLUS, STILLUS 2, STILUS 1, STILUS 2, STILUS 3, STYLUS 1, STYLUS 2.
[]« Stiglus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 597c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STIGLUS
STIGLUS, Stilus, Ital. Stile ; Lignum teres et longum. Tract. MS. de Re milit. et mach. bellic. cap. 93 :
Notandum est quanto magis rota distat a centro Stigli, magis giratur et frequentius, quia jam cursum suum cepit. Stili
ibid. cap. 94. Vide Stillus 2.
[]« 2 stillus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 598c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STILLUS2
2. STILLUS, Stilus, Palus, sudes. Miracul. B. Henrici Baucen. tom. 2. Jun. pag. 387 :
Ipsa zata ducta sine remigio allisa fuit ad Stillos pontis et sissa in duas partes.
Jac. De Layto in Annal. Estens. ad annum 1397. apud Murator. tom. 18. col. 941 :
Qui ambo exercitus, postquam non erat sibi possibile pontem occupare illum, vastissimis bombardis continue contundebant, rumpendo et sternendo diætim Stilos et alia ipsius pontis robora.
Ubi pontis pilæ seu columnæ intelligi possunt, a Græc. στύλος, columna ; at pro palo certum est usurpari hanc vocem in Charta Desiderii et Adelgisi Reg. Longob. ann. 772. in Bullario Casin. tom. 2. pag. 14. col. 2 :
Per prato in Stilo ficto, et pero teclato, et per runco in furca ficta, usque in pero similis teclato, deinde in Stilo, et rovere teclata. Stili cæci,
apud Hirtium in bello Africano, Pali sunt præacuti ambustique, ac terræ defixi in castrensi munitione. De iisdem Silius :
Et Stilus occulitur, cæcum in vestigia telum.
[]« 1 stilus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 599a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STILUS1
1. STILUS, Titulus, Gall. Titre, Angl. Style. Litteræ Caroli V. Reg. Franc. ann. 1370. tom. 5. Ordinat. pag. 325 :
Nec non omnes consuetudines, libertates, saisinas et Stilos in seu de quibus visi (usi) sunt pacifice ab antiquo.
Charta Elizabethæ Reg. Angl. ann. 1570. apud Rymer. tom. 15. pag. 679 :
Investimus eundem Thomam unum pursivandorum nostrorum ad arma, eique nomen illud vulgariter nuncupatum Rougecrosse imponimus, ac Stilum, titulum, libertates, et præeminentias hujusmodi officio convenientia, etc.
Pluries occurrit alibi. Vide Stillus 2. et Stylus.
P. Carpentier, 1766.
Melius forte, Reditus, emolumentum, salarium.
[]« 2 stilus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 599a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STILUS2
2. STILUS, Idem quod etiamnunc Stipes nuncupatur in Camera Computorum, id scilicet juris quod illius magistris aliisve competit in venditionibus vel locationibus rerum ad dominium pertinentium. Jura gentium Compot. in Reg. ejusd. Cam. sign. Croix fol. 126. v° :
Item percipiunt Stillum consuetum in Campania,...... videlicet de emptoribus præpositurarum, portagiorum et consuetudinum : si summa ascendit ad mille libras, debent solvere pro Stilo xiiij. libras Turon..... Item in Francia, pro Stilo percipiunt magistri xv. solidos Turon. Item in senescallia Pictaviensi, pro Stilo præposituræ Pictaviensis quolibet anno xv. solidos Turon.
Vide infra Vinagium 6.
[]« 3 stilus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 599a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STILUS3
3. STILUS, Alia notione. Vide supra in Stiglus.
[]« 1 stylus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 622c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STYLUS1
1. STYLUS, vel Stilus. Præfatio Ælfredi, Regis Angl. ad S. Gregorii Pastoralem sub finem :
In anglicum sermonem eum converti, et ad unamquamque Episcopi sedem in regno unum misi, superque singulos libros Stilum qui est 50. mancussæ. Et ego præcipio in Dei nomine, ne quis de libris hunc Stilum tollat, neque librum de templo, etc.
Ubi Saxon. æstel præfert, id est æstimatio, ex æsto, eadem notione.
[]« 2 stylus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 622c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STYLUS2
2. STYLUS, Studium. Acta S. Franciscæ Rom. tom. 2. Mart. pag. 140* :
Cum caritate divina anima transformatur in divina majestate, et ibi ponit suum Stylum, quia amat ipsum in veritate.