« »
 
[]« Strava » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 611a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/STRAVA
STRAVA. Jornandes de rebus Geticis cap. 49. de Attila :
Postquam talibus lamentis est defletus, Stravam super tumulum ejus, quam appellant ipsi, ingenti comessatione concelebrant, et contraria invicem sibi copulantes, luctum funereum mixto gaudio explicabant, noctuque secreto cadaver est terræ reconditum.
Lactantius ad illud Statii lib. 12. Thebaibos vers. 62 :
..... Sed bellicus agger
Curribus et clypeis, Graiorumque omnibus armis
Sternitur. Hostiles super ipse it victor acervos,
Pacifera lauro crinem, vittisque decorus
Accubat.
Acervos, exuviarum hostilium moles. Exuviis enim hostium extruebatur Regibus mortuis pyra : quem ritum sepulturæ hodie quoque barbari servare dicuntur, quem Strabas dicunt lingua sua.
Ita hoc loco Strava erit exuviarum hostilium moles. At Wormius in Monumentis Danicis lib. 1. cap. 6. pag. 36. per stravam convivium, in honorem defuncti celebratum, intelligi contendit : quod indicare videntur verba quæ mox sequuntur apud Jornandem : Cujus fercula, etc. ad stravam referuntur. Nec dissentit Martinus Schodelius in Disquisit. Histor. de Regno Hung. cap. 181. qui ait, Stravam esse purum Scythico-Hunnicum, et sic consequenter Ungaricum vocabulum, quo Hunni Silicernium, quod ingenti commessatione concelebrabant, denotabant. Vide Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 194. ubi de ejusmodi conviviis ad mortuorum sepulcra.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sdravam mallet Carolus de Aquino, utpote qui a Sdraw, quod lingua Illyricorum salvum sonat, vocis originem accersit. Hinc Sdraviza iisdem salus, et proprie quæ nunciari solet inter bibendum. Alii alia divinando proponunt, quibus referendis supersedemus.