« »
 
SUBSTITUTIO 1, SUBSTITUTIO 2.
[]« 1 substitutio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 639a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBSTITUTIO1
1. SUBSTITUTIO, Materia. Vetus S. Irenæi Interpres lib. 2. cap. 14. num. 6 :
Et altera quidem Substitutionis initia esse, altera autem sensationis et substantiæ ; ex quibus primis omnia perfecta dicunt, quemadmodum statuam de æramento et de formatione.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Substitutio Personarum, Præstatio quæ Episcopo fit in mutatione Personarum, altarium redemptio dicta. Vide in Persona, pag. 215. col. 3. Charta Burchardi Camerac. Episc. ann. 1124. apud Miræum tom. 1. pag. 86. col. 2 :
Personarum quoque Substitutiones, et quaslibet exactiones,.... excluso certo pontificali debito, interdicimus.
[]« 2 substitutio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 639a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SUBSTITUTIO2
2. SUBSTITUTIO, ea conditione instituta, ut nomen et arma substituentis assumantur. Charta ann. 1368. in Reg. 99. Chartoph. reg. ch. 303 :
Petro de Salornayo milite asserente Johannem Raymundi militem quondam in sua ultima voluntate curam et administrationem Catherinæ filiæ suæ impuberis et bonorum suorum dicto Petro commisisse, ordinasseque quod in casu, quo dicta Catherina veniret ad ætatem nubendi, quod hoc de voluntatibus dicti Petri et ejus uxoris, amitæ dictæ Catherinæ facere teneretur ; et si ipsa Catherina decederet sine liberis de suo proprio corpore et legitimo matrimonio procreatis, ejus bona venirent ad unum de liberis dictorum conjugum, qui nomen ipsius defuncti et arma portaret.