« »
 
[]« Syllogizare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 685a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SYLLOGIZARE
SYLLOGIZARE, Concludere, decernere, Arrester. Ericus Upsaliensis lib. 6. Hist. Suecicæ pag. 205 :
Cœperunt de ejus assumptione tractare, et de facili concludendo inferre, quod Syllogizaverunt in occulto.
Vita MS. Caroli M. jussu Friderici Imp. scripta, in prologo :
Quia vero intentione præcordiali in laudem præfati [] Cæsaris tota nostra suspirat intentio, ut manifestis rationibus ipsius gloriose Syllogizetur canonizatio a sanctis et magnis viris prædecessoribus nostris diu multumque affectata, etc.
Elmham in Vita Henrici V. Reg. Angl. cap. 84. pag. 237 :
Omnium virtutum verum hospitem reperiunt et demonstracionibus certissimis Syllogizant.
Syllogismare, Eadem notione. Ermanricus in Vita S. Alberti Abb. Gambronensis num. 1 :
Quorum pium initium elegantissime finis Syllogismavit.
Id est conclusit, absolvit, ut syllogismus argumentum concludit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Syllogizatio, Argumentatio, ratiocinatio. Origo Monast. Montis S. Mariæ apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 427 :
Nescis infelix quia simplicitas devotionis ducit ad cælum et damnosa Syllogizatio in abyssum.