« »
 
TEDA 1, TEDA 2, THEDA.
[]« 1 teda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 044a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEDA1
1. TEDA. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 108 :
Debet...... per vindemias 2. circulos plicatos ad tinam, et 5. trainas, et 1. fassum de Teda, etc.
[]
Tedas Foribus Appendere. Synodus Coloniensis ann. 1300. cap. 20 :
Quia vero nonnulli ut intelleximus, Tedas et litteras annexas ante portas et januas aliquorum religiosorum, et grangias eorum suspendere non formidant, in quibus incendia, homicidia et alia damna et maleficia se illaturos eis, ante quorum dictas litteras et Tedas suspendunt, inferre publice comminantur, nisi intra certum terminum eisdem malefactoribus aliqua pecuniæ summa pro ipsorum arbitrio persolvatur, etc.
[]« 2 teda » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 044b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TEDA2
2. TEDA, Pinus, in Gloss. ad Alex. Iatrosoph. MS. lib. 1. Passion. cap. 133 :
Dolente autem dente, galla Asiana cum aceto cocta in ore tenta juvat. Similiter quoque et Teda in aceto cocta.
[]« Theda » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 095b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/THEDA
THEDA, pro Tæda, fax.
Theda accensa ab elevatione SS. Corporis D. N. J. C. usque post communionem
, in Obituario MS. Eccl. Morin.