« »
 
[]« Torulus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 137a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TORULUS
TORULUS, in re munitoria, fascia est, ut exponit Carolus de Aquino in Lexico Milit. v. Arx, quæ propugnaculi partem inferiorem, quæ declivis est, discriminat a superiori, quæ plana est et recta ; quid vero sit in Galea apud Ammianum lib. 16.
Cujus vertici flammeus Torulus aptatur,
est divinandum ; etsi eidem Glossatori videtur indicari pars editior cassidis, aut ornamentum æneum rubri coloris.
P. Carpentier, 1766.
Apud Ammianum lib. 16. idem videtur[] esse quod Bourrelet appellamus, Spira farta, quæ galeæ superimponebatur, etiamnunc in arte heraldica Tocque et Tortil nuncupata.