« »
 
[]« 1 tradere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 146c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRADERE1
1. TRADERE, Prodere, Gall. Trahir. Passim usurpat vetus Interpres Evangeliorum, ubi de Juda proditore, pro Græco παραδοῦναι. Hinc Sedulius Acrost. Christi v. 74 :
Tunc ille Judas carnifex, Ausus magistrum Tradere, etc.
Vita S. Hugonis Abbat. Bonæ-vallis, tom. 1. Aprilis pag. 47 :
Miles unus perfidus et dolosus, qui eodem anno duo castella Tradiderat et destruxerat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tradimentum, Proditio, in Charta ann. 1190. in v. Raptus laudata. Vetus [] membrana apud Ludewig. tom. 8. Reliq. MSS. pag. 244 :
Tradimentum cum civibus Fribergensibus fecit, ita quod promissis privilegiis et libertatibus imperialibus cives Fribergenses dolo circumvenit... Quod cum cives tunc Traditores Regi promisissent, etc.
Regimina Paduæ ad ann. 1279. apud Murator. tom. 8. col. 424 :
Fuit factum Tradimentum, quando Bartholomæus et Ansedisius fratres de Schinellis fuerunt de Padua forbanniti.
Adde col. 429. Chronicon Parm. ad ann. 1284. tom. 9. ejusdem Muratorii col. 805. Epistolam cujusdam Cartusiani apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1635. Statuta Pallavicinia lib. 2. cap. 25.
Traditio, Proditio, Gall. Trahison, apud Simeonem Dunelm. ann. 1088. 1096. Radulphum de Diceto ann. 1190. et alios non semel. Leges Alfonsinæ part. 6. tit. 2. lege 1 :
Læsæ Majestatis crimen, tanto quiere dezir en Romance come yerro de Traycion, que faze omo contra la persona del Rey.
Traditor, Proditor, Gall. Traitre. Tacitus lib. 1 :
Quin potius interfecto Traditore, fortunam virtutemque suam malo omine exolverent.
Hugo Flaviniacensis in Chron. pag. 163 :
Regebat tunc Ecclesiam (Remensem) Arnulfus Lotharii Regis, qui quintus a Karolo Calvo fuit, filius, qui Traditor cognominatus est ob id, quia civitatem patruo suo Karolo reddidit, cum doleret regnum alienæ stirpi datum, et suæ præreptum.
Ita etiam usurpant Leges Edwardi Confess. cap. 19. Thwroczius non uno loco, et alii passim. MS. :
Nus ne m'osoit du Trahitor
Riens nule dire for amor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Traditiosus, Proditorius, in Vita B. Caroli Boni n. 91. tom. 1. Martii pag. 200.