« »
 
[]« Trisantia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 186c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRISANTIA
TRISANTIA. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 28. 31. part. 1. in editis :
Qui autem rasi fuerunt, finita psalmodia debent in illam Trisantiam ire, in qua locutio solet esse, et libros accipere, ungulasque, si fuerit opus, [] incidere.
Cap. 70. 74. n. xii. ed. :
Omnes, qui remanent de completorio, finita collatione, egressi de Capitulo, ad sinistram partem introitus, debent in Trisantia
ed. Trisantiis
remanere, donec toto conventu egresso, etc
. Cap. 77. ed. 17. part. 2 :
Qui ex una parte Trisantiæ sedent, unum versum, qui autem ex altera, alium dicunt.
Cap. 78. et 75 :
Donec infantibus ingressis Capitulum cæterisque extra Capitulum in Trisantiis stando ordinatis, Prior veniat.
Ibid. :
Pueri in Capitulo, et alii sic veniunt in Trisantiis stantes. Trisantiæ
igitur Capitulo proximæ fuerunt, quæ idem fuisse videntur atque latera seu alæ claustri, forte sic dictæ a tribus, quibus constabat claustrum porticibus. Vide Marq. Herrgottum in Indice Onomast. ad calcem vet. Disciplinæ Monast. et in notis ad locos citatos, in quibus aliquando Trisantiam interpretatur puerorum aut monachorum turmam, sic forte dictam a Gallico Trezain, Tredecim, quod essent duodecim monachi, quibus decimus tertius præerat decanus. Malim ubique claustri alas intelligere. Vide supra Tresantiæ.