« »
 
[]« Tritæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 188c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRITAE
TRITÆ. Tritarum societas, seu Tritorum, vel Trituratorum, Germanis der flegeler, id est Flagellatorum, sic dicta quædam militaris turma, seu societas, forte quod armorum vice flagella rustica deferret, vel quod blada seu triticeas messes passim detereret : nam alii fuere a Flagellatoribus, de quibus supra egimus. Historia Landgraviorum Thuringiæ cap. 155 :
Eodem an. (1411.) incepit societas Tritarum, id est, der flegelern, quorum capitaneus fuit ille, etc.
Cap. 157 :
Ex illa liga Tritarum, videlicet der flegellern, etc.