« »
 
[]« Uterinus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 392c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VTERINUS
UTERINUS, Gall. Uterin : Fratres uterini vulgo dicuntur qui diverso patre, sed eadem matre geniti sunt, in Cod. Theod. leg. 9. tit. 42. lib. 9. Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 183 :
Obiit etiam (ann. 1394.) Ducissa Eborum, soror Ducissæ Lancastriæ Uterina, etc.
Interdum Uterini etiam nuncupantur ex altero connubio procreati, ad discrimen duntaxat eorum qui eodem patre, sed diversa matre ex prioribus nuptiis nati sunt, ut in Charta ann. 1277. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 17. col. 2 :
Drodonetus assignet Guidoni et Guillelmo fratribus suis Uterinis, cuilibet viginti libras Viennenses censuales ad vitam eorum tantum ...... Item dicto Aymareto filio meo ex secunda uxore, relinquo jure institutionis castrum de Pineto, etc. ita tamen quod Aymaretus assignet Guillelmeto et Alberto fratribus suis Uterinis, cuilibet viginti libras censuales Viennenses ad vitam, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Uterini appellantur Monachi ejusdem cœnobii alumni, apud Andream Floriac. in Præfat. ad lib. 1. Mirac. S. Benedicti ex cod. MS. Vaticano.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Uterinus, d'un ventre. Vide mox Utrinus.