« »
 
VACATIO 1, VACATIO 2.
[]« 1 vacatio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 223c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACATIO1
1. VACATIO. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 71 :
In hoc alodo accipient Monachi de Domina 9. denarios et unum dimidium de servitio. Reddent autem prædicti monachi 7. denarios de Vacatione.
Forte idem est atque præstatio, Altarium redemptio dicta, quæ vacante personatu exsolvi debebat. Vide in Altare 1. Persona.
[]« 2 vacatio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 223c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACATIO2
2. VACATIO. Bulla Calixti PP. II. ann. 1121. inter Probat. ult. Hist. Trenorch. pag. 150 :
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat vestrum cœnobium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, [] minuere, aut temerariis Vacationibus fatigare.
Sed legendum videtur, ut in aliis Chartis, Vexationibus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vacatio, Gall. Vacance, Cessatio. Index MS. Benefic. Eccles. Constant. fol. 41 :
Rector alterius portionis dicti loci quam sibi difforciavit Rex, asserens jus præsentandi ad ipsam portionem sibi debere pertinere pro quadam Vacatione unica.
Gloss. Lat. Græc. : Vacatio, εὐσχολία.