« »
 
[]« Vigiles » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 326c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VIGILES
VIGILES, Tenentes, qui excubias debent. Charta Gaufredi Vicecomitis Bituricensis [] ann. 1012. pro Monasterio S. Ambrosii Bituric. :
Relinquo quoque omnes consuetudines, videlicet villicationem, stabulationem, et ita liberum reddo eundem burgum, etc..... a molendino quoque, qui vocatur Mirabello, reddo Vigiles homines ibi manentes, usque ad eundem burgum, ex utraque parte aquæ, ad Monasterium vel burgum custodiendum, cum eisdem, quæ in eodem burgo morantur.
Charta Henrici Regis Romanor. ann. 1107. apud Chapeavillum tom. 2. Hist. Leodiensis pag. 54 :
Item in domibus ad claustrales sedes pertinentibus, forensis potestas jus nullum spoliandi, aut ostium obserandi, vel Vigiles, vel ostiatim denarios exigendi habebit, etc.
Tabularium S. Genovefæ Paris. ann. 1211 :
Custos vero turris et portarius, et asinarius, et Vigil, qui de nocte turrim vigilabat, etc.
Charta Stephani Comitis Sacri-Cæsaris ann. 1178 :
Obolos, quos Vigiles capiebant.
Vetus Charta in Additamentis ad Matth. Paris pag. 150 :
Quod Vigiliæ fiant per singulas villas, sicut fieri consueverunt, et per viros probos et validos.
Vide Wactæ.