« »
 
VOCABULUM 1, VOCABULUM 2.
[]« 1 vocabulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 371c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOCABULUM1
1. VOCABULUM, Villa, prædium. Charta ann. 1064. apud Ughellum tom. 1. Ital. sacræ edit. ann. 1717. col. 534 :
Vendo et trado vobis a die presentis quoque modo de terra posita in Vocabulo, quod nuncupatur Caratioli cum ejus fine et mensura.
Alia ann. 857. ibid. col. 753 :
Concedimus...... totam jam dictam civitatem,.... ac Vocabula circumquaque posita.
Placitum ann. 1105. apud Le Blanc in Dissert. de Monetis pag. 62 :
Non omnis Italia, sed quædam in ea loca sive Vocabula parti B. Petri Ecclesiæ patrimonio fuerunt largita.
Chron. Farfense apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 535 :
Item Marco filius Ansefredi et Anna uxor ejus dederunt res suas territorii Sabinensis in Lejano super castellum de Cantalupo ; et in alio Vocabulo, qui dicitur Mogianus.
Rursum col. 592 :
Gregorius filius Rodulphi concessit in hoc monasterio res territorii Sabinensis, ubi dicitur Antiquus..... Rodulphus et Petrus filii Joannis concesserunt in prædicta ecclesia S. Angeli de Tancia res suas in eodem Vocabulo antiquo.
Occurrit præterea ibid. col. 538. 570. et 1003. Vide Vocatio 1.
[]« 2 vocabulum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 371c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VOCABULUM2
2. VOCABULUM. Vita B. Vict. III. PP. tom. 5. Sept. pag. 419. col. 1 :
Sane in altari B. archangeli Michaelis reliquias condidit SS. Nicandri et Marciani, Johannis et Pauli, Viti, Mercurii et Caterinæ, et Vocabula sanctorum Apollinaris episcopi, Proti et Jacinthi.
Ubi nomina sanctorum scripto mandata in altari condita [] fuisse significari videtur, cum eorumdem reliquiæ, uti aliorum, non adessent.