« »
 
UTENSILE 1, UTENSILE 2, UTENSILE 3.
[]« 1 utensile » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VTENSILE1
1. UTENSILE, Instrumentum, Gall. Outil. Petrus Damian. lib. 6. Ep. 7 :
Calcaria, scutica,...... et si quæ alia equitandi sunt Utensilia.
Mirac. S. Gibriani tom. 7. Maii pag. 643 :
Sed grave pondus ferri...... nisi Utensili ejusdem materiæ dissipari non potuit. Utisse
Tolosatibus idem quod Outil, instrument.
[]« 2 utensile » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VTENSILE2
2. UTENSILE, Ustrina, officina quævis, et ea præsertim quæ ad aquas exstructa est. Chron. Volemari apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 532. col. 2 :
Rudolfus Romanorum rex..... civitatem Wiennensem..... bello cingit et vastatis circumcirca pomeriis et aliis civitatis Utensilibus dilapidatis, etc.
Vide supra Usina.
[]« 3 utensile » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VTENSILE3
3. UTENSILE, Vox generalis, quæ de animalibus, granis, aliisve rebus accipi videtur, in Charta ann. 975. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 318. col. 2 :
Legalis decimatio totius decimationis omnium Utensilium, ad eandem Referescheit curtem pertinentium, tam in porcis videlicet quam in aliis Utensilibus.
Vide supra Usina. Chart. Carol. M. ann. 798. in Schannat. Histor. Wormat. Probat. num. 1 :
Erembertus Wormatiensis ecclesiæ episcopus nostram excellentiam adiit, se reclamans ob contentionem quandam, quam rei publicæ judices et exactores fecerunt inter ecclesiam suam, et inter regiam potestatem, de sylvis Otenwald et cæteris Utensilibus in pago Lobodunbergense, volentes omnem Usum prædicti pagi in dominicum fiscum redigere, propterea ante nos in manibus detulit præceptum Dagoberti reg. Franc. in quo continebatur, qualiter.... tradidit.... omnem sylvaticum in sylvis Otenwald cum omni Utensilitate in omni pago Lobedunbergense, etc.