« »
 
[]« Xerampinus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 420b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/XERAMPINUS
XERAMPINUS, pro Xerampelinus, ex Gr. ξηραμπέλινος, color inter coccinum et muricem medius, Scholiastæ Juvenalis Sat. 6. quasi vitis siccæ, ut est apud Scaligerum Exercit. 325. in Cardanum. Errant enim Grammatici recentiores, qui xerampelinas vestes veteres et quasi [] desiccatas interpretantur, propterea forte quod idem Juvenalis Xerampelinas veteres dixerit eadem Sat. Papias et Ugutio : Xerampelinæ dicuntur veteres vestes et præsiccæ. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Xeropellina, pel ou vestement melle. Xeropellinus, viel, sec, debrisé. Adelmannus Scholasticus in Rythmis :
Xerapelinos ornatus cum paucis jugeribus
Præsul durus denegarat.
Martenius tom. 4. Anecd. col. 114. edidit :
Xerampelinos ornatus cum paucis regeribus, etc.
Ubi codex Gemblacensis :
Xerapelinæ vestes dicuntur veteres et præsiccæ, pampineum habentes colorem, et ponuntur hoc loco pro quibuscumque antiquis vestibus.
Χλαμύδες ξηραμπέλιναι τῷ χρώματι,
apud Codinum de Orig. pag. 51. edit. Meursii, et Suidam in Ἀτραϐατιϰαί. Xeranpinum vero, et xeranpinium, occurrit in Notis Tyron. pag. 159.