« »
 
[]« Aarath » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 004c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/AARATH
AARATH, Aggressio, assultus. Codicil. leg. Danic. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. Mss. pag. 181 :
Item pro omnibus delictis, pro quibus debent quadraginta marcæ emendari ultra jus commune, si læsus dixerit aliquem se læsisse, et in lædendo sibi fecisse insultum, quod dicitur Aarath, etc.
De hac voce Danica vide Andream Sunonis lib. 5. cap. 6 ; codicem Christiani v. Daniæ regis, lib. 7. cap. 12. art. 2. et Joh Meieri glossarium vocum juris Cimbrici ap. Westphalen monumenta tom. 4. col. 1761. Locus Tordonis supra descriptus ex Ludewigii Reliq. Germanice legitur ap. Westphalen tom. 4. col. 1882. art. 43, ubi aarath vertitur mit beradenen mode, id est malo animo, inito consilio.