« »
 
[]« Abacium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 006b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABACIUM
ABACIUM, ἀϐάϰιον, Abacus. Fragm. Petronii, Abacia et cucumi omnia exposcit, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Nihil ad hanc vocem facit Petronianum illud fragmentum : mendosum est, et legi debet ut in recentioribus editionibus, scilicet :
ab acia et acu mi omnia exposuit ;
quod accedit ad illud Gallicum :
Il m'a tout conté de fil en aiguille.
Titinnius apud Nonium :
Phrygio fui primo, beneque opus illud scivi : reliqui acum aciamque hero, atque heræ nostræ.
Glossæ veteres : ῥάμμα, Acia. Est ergo Acia antiqua vox quæ filum sonat ad consuendas res ductum retortumque, Gall. Du fil à coudre. Hoc sensu à Cornelio Celso usurpatur lib. 5. cap. 26. Hinc illa amplissima Dissertatio Johannis Rhodii Medici Dani de Acia, de qua vide Turneb. 17. Advers. 21. et Salmasium de modo usurarum.