![[]](img/image.png)
1. ABACTOR. Charta Roberti Regis Franciæ an. 1015, apud Louvetum in Bellovaco tom. 2. pag. 179 et Collect. Histor.
Franc. tom. 10. pag. 597 :
Si quis autem, quod absit, contra hoc nostræ regiæ Majestatis præceptum venire tentaverit, si præpotens sit, centum libris auri multetur ; si mediocris fortunæ, decem ; si Abactor, regiæ ultionis vindictam cum detrimento patiatur.Ubi Abactor pro Exactore sumitur. Vide in hac voce.