« »
 
[]« Abbetator » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 018a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABBETATOR
ABBETATOR, Vox forensis apud Anglos, Incitator, Instigator, qui alium ad facinus aliquod perpetrandum exacuit, tutaturve facturum. Hæc Spelmannus, qui accersit a Saxonico. A id est ad, usque, et betan, excitare, remedium præstare. Censet tamen Leon. Frischius in notis ad Glossarium Cangianum Abbetatorem idem esse ac Affectatorem, mutatis ff in vv et vv in bb. Tumque ct, in tt Italorum more, qui e Facto faciunt Fatto. Monasticum Anglic. tom. 1. p. 342 :
Procuratores, Notarios, Nuncios, manutentores, fidejussores, Abbetatores, attornatos, deputatos, actores, etc.
Sententia edita in Hugonem Dispensatorem ann. 1326, apud Knyghtonem :
Et pur ceo que vous Abbetastes et procurastes discorde entre nostre Seigneur le Roy, et la Royne, et les altres de Realme, si serez emboëllez, etc.
Vide Fletam lib. 1. cap. 34. § 47 ; lib. 2. cap. 1. § 13 ; c. 52. § 35 ; Eduardum Cokum ad Littleton. sect. 475 ; W. Stamfordium de Placitis Coronæ ; et Rastallum in Expositione vocum Legum Anglic.
P. Carpentier, 1766.
Quoad vocis hujus originem, vide infra Abettum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abbetamentum, Instigatio, incitamentum. Rymer. tom. 8, pag. 26 :
De assensu, consilio, favore, Abbetamento, covina, vi, retinentia seu adhæsione prædictorum Ducis et Comitum.