« »
 
[]« Abcturium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 018c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABCTURIUM
ABCTURIUM. Liber Sacramentorum Gregorii M. ubi de Ordine ad Ecclesiam dedicandam :
Deinde incipiat Pontifex de sinistro angulo ab Oriente, scribens per pavimentum cum cambuta sua Abcturium usque in dextrum angulum Occidentis, etc.
Ita enim præferre Codicem Remensem, monet Menardus, ubi alii habent, A, B, C. Unde conficitur Abcturium, esse Abecedarium, seu Alphabeti literas : quod alii Abgatorium, vel Abgetorium vocant, ut mox dicetur : proinde efferendam hanc vocem, quasi scriptum esset Abecetorium. Abici dicunt Itali. At Codex Ecclesiæ Senonensis scriptus sub Maynardo Archiep. habet Abecenarium. De eo vero more describendi literas Alphabeti in pavimento in dedicationibus Ecclesiarum, agunt præter Menardum, Scriptores qui de Ritibus Ecclesiasticis libros edidere.