« »
 
[]« Abderologus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 019a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABDEROLOGUS
ABDEROLOGUS, Nugator, qui frivola atque inepta blaterat. Tatianus adversus Gentiles de Demetrio Abderita :
Quid dicemus nisi juxta communem, Abderologus est homo iste, Abderis natus.
Abdera Thraciæ urbs fuit quæ ob civium stuporem et fabulas quibus pasci amabant, abiit ipsa in fabulam. Hinc Arnob. lib. 5. adversus Gent. :
O Abdera, Abdera quam fias mortalibus irridenda, talis si apud te fabula ita conflata.
Et Martial. lib. 10. Epigr. 25 :
Abderitanæ pectora plebis habes.