« »
 
[]« Abenevisare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 020a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABENEVISARE
ABENEVISARE, Adbenevisare, Quasi Adbeneficiare, id est, dare ad beneficium. Dicitur de fundo in emphyteusim locato. Est autem emphyteusis illa locatio quæ fit, ut aiunt, ad Longos annos, id est, a 10 annis usque ad 99. Neque enim idem est Abenevisare, ut æstimat D. de Lauriere in Gloss. juris Gallici, ac fixum reddere et Abornare seu Abonnare, nec apud Lugdunenses decima Abenevisata, servitium Abenevisatum sunt decimæ Abonatæ, aut servitium Abonnatum ; sed decimæ in censum datæ sub emphyteusi. Idem de servitio Abenevisato. Non ergo Abenevisum dicitur de qualibet concessione facta a Domino feudali sub certo censu, sed de sola emphyteusi. Hæc ex observationibus eruditissimi viri Domini Aubret Dombarum Historiographi, celeberrimique in curia Parisiensi quondam Advocati, quem in hac parte oppono Domino Aubert a Domino de Lauriere in testem vocato. Occurrunt autem hæ voces non tantum in Libertatibus Montis Brisonis, sed etiam in multis e veteribus instrumentis, præsertimque in Literis locationis agrorum, decimarum, aliarumque rerum Ecclesiæ. Vide Benevisum.