![[]](img/image.png)
ABGATORIA, Abgetorium, Abecedarium, elementum cujuscunque scientiæ. Ita S.
Patricius Apost. Hibern. quosdam libellos a se conscriptos continentes doctrinæ christianæ
elementa appellavit. Matthæus Westmonast. de eodem S. Patricio :
Abgetoria quoque 345 et eo amplius scripsit ; totidem Episcopos ordinavit. Tirechanus apud Waræum lib. 1, de Script. Hibern. :
Baptizavit quotidie homines, et illis literas legebat, et Abgatorias.Iterum lib. 2 :
Scripsit illi Abgatorias, et benedixit eum benedictione Episcopi.Quam quidem vocem Elementa significare alibi docet, et specialiter lib. 2, ubi de Mac-erca :
Et scripsit elementa, et benedixit eum benedictione Presbyteri. Abjectoriaperperam habet Balæus. Formata autem vox ex tribus prioribus literis Alphabeti A, B. C, quam postremam literam ut K pronuntiant Hiberni : hinc factum ut Abketoria primum ab iis, deinde ad molliorem sonum paulatim deflectente usu, Abgatoria et Abjectoria dicta sunt. Vide Abcturium. formata videtur vox ex tribus prioribus literis alphabeti Græci aut Hebraici.