« Abigevus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 022c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABIGEVUS
ABIGEVUS, pro Abigeus. Gloss. Lat. Gr.
Abigeus, Ἀπελάτης. Bracton. lib. 3, de Action. cap. 6 :
Quantitas discernit furum ab Abigevo, secundum quod furtum fuerit majus vel minus, ut si quis suem surripuerit, fur erit ; et si quis gregem, Abigevus erit.Abigerum scribit non semel Papias MS :
Abigerus latro, fur jumentorum et pecorum ab abigendo, vel qui seducit alienum servum, vel pecus : nam Abigere est expellere, minare, seducere, unde Abactor.Idem :
Abactor, est fur jumentorum et pecorum, quem vulgo Abigerum vocant, ab Abigendo.Editus habet Abigeus. Alibi :
Plagiarius, Abigerator, qui mancipium, aut pecus alienum seducendo distribuit.Ita etiam Codex editus. Abigeos ejusmodi fures vocant passim IC. Auctor Græcismi :
Sic in Ms. sed legendum abigunt. Glossæ nomicæ MSS. :Qui pecus aut pecudes habitant, hi sunt Abigei.
Ἀπελάτης, ϰυρίως λέγεται ὅστις θρέμματα ἀπὸ βοσϰῆς ἤ βουϰολίων ὑποσύρει, ἢ ἀπὸ τῶν ἀγελῶν ἵππους· ὁ γὰρ βοῦν ἢ ἵππον πλανώμενον εὑρὼν, οὐϰ ἐστὶν ἀπελάτης, ἁλλὰ ϰλέπτης.Vide Parerga Alciati.