« »
 
[]« Abilhamentum » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 022c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABILHAMENTUM
ABILHAMENTUM, Indumentum, quidquid vestiendo ornandove corpori inservit, Gall. Habillement. Contract. matrim, ann. 1470. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. 3 :
Item fuit pactum,... quod dictus nobilis Johannes de Besola induet dictam Borguinam ejus sororem de lecto, vestibus et aliis Abilhamentis, secundum domum unde exiet, et domum in qua intrabit, et hoc ad honorem ambarum domorum.
Vox vero Abillement, latiori sensu a nostris usurpata legitur, pro eo scilicet omni, quod ad rem quam tractabant, erat necessarium aut utile. Charta ann. 1380. ex Reg. 117. Chartoph. reg. ch. 43 :
Une grange et pressouer.... avecques toutes les cuves et cuviers et autres Abillemens appartenans audit pressouer
. Lit. reformat. in Occit. ann. 1389. ex Reg. 146. ch. 223 :
Il en tolly et osta les moles et autres harnois et Abillemens appartenans audit molin. Les assistans osterent à icellui Caruel le baston et autres [] Abillemens qu'il portoit,
in Lit. remiss. ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 109. Vide infra Habilhamentum.