« Abjectire » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 021c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABJECTIRE
ABJECTIRE, Vadimonium deserere, deficere in lite, se laisser juger par défaut : jus
suum abjicere, deserere, placitum non custodire. Formula vetus Lindebrogiana 158,
quæ Jectiva inscribitur :
Ad quod placitum veniens memoratus ille ;Ejusmodi sunt quæ habentur in Placito Chlodovæi Regis apud Joann. Mabillon. tom. 4. Actor. SS. Ord. S. Bened. p. 618 :(actor)ibi in placito nostro cum per triduum, seu amplius, ut lex jubet, placitum suum custodisset, et memoratum illum(reum)Abjectisset vel solsatisset, ipsum nec venisse ad placitum, nec ulla sunia nuntiasse affirmat.
Sed venientes ad ipsum placitum ipsi Agentes jam ipsi Abbati Noviento in ipso Palatio nostro, per triduos, per plures dies : ut lex habuit, placitum.... custodissent, et ipso Ermenolado Abbati Abjectissent, vel sosadissent, ipsi nec venissit ad placitum, nec misso in vice sua dirixisset, nec ulla sunnia nunciasset, et ict.Alia pag. seq. :
Et in ipso Amalchbercto Abjectissit vel subsadissit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊
Non unam esse vocis Abjectire significationem
putat Spelmannus. Præter Vadimonium deserere, ipsi videtur idem esse, quod
Adversarium deficientem in lite deprehendere, seu deserti vadimonii arguere,
Gallice, Demander défaut contre quelqu'un. Eandem huic voci notionem illigat
Pater le Cointe ad annum 751. num. 79. pag. 276. Sed haud scio an non aliud
significet Abjectire, quam quod significat Adjectire apud Eccardum in
notis ad Legem Salicam tit. 40. Huic eruditissimo Scriptori Adjectire est Ramo
vel festuca adjecta adversarium solemniter citare in judicium. Hunc sensum patiuntur
exempla jam allata, sequentia confirmant : Marculfus Formul. Lib. 1. cap. 37 :
Comes palatii nostri testimoniavit, quod antedictus illeLex Salic. tit. 54. n. 1 :(Actor)placitum suum legibus custodivit : Et eum(reum)Adjectivit, solsativit, et ipse ille placitum custodire neglexit,
Si quis gravionem ad res alienas tollendum invitaverit et eum legitime Jachtivum aut admallatum non habuerit, qui eum rogat ut injuste aliquid tollat, antequam per leges habeat admallatum... culpabilis judicetur. Jachtivumet admallatum idem sonant, nempe, In jus vocatum. Formulæ Marculphi secundum legem Rom. cap. 33 :
Sed memoratus ille per triduum custodivit et jam dictum illum secundum legem AbjectivitAn ad hunc intellectum trahi possint cætera loca in sequentibus a D. Cangio allata penes oculatum lectorem esto judicium : certe plurima videntur huc posse revocari. ** Vide Grimmii antiq. juris German. pag. 847. qui Spelmanni sequi sententiam ; vide etiam Adjactivus et Adjectire.(id est, festucam in sinum projecit)vel solsatevit(id est, diem constituit, ut probabitur suo loco)qui nec ecsonia(id est, impedimenta)nuntiavit, nec suum placitum adimplevit.
Abjectus, Qui vadimonium deseruit, qui defecit. Idem quod jectivus ; a dejecti et
dejiciendi vocabulo :
qui est en defaut, qui est forclos.Marculfus lib. 1. form. 37 :
A quo placito veniens memoratus ille ibi in Palatio nostro, et per triduum seu amplius, ut lex habuit, placitum suum custodisset, et memoratus ille Abjectus sit, vel solsatissit.
Jectivus idem quod Abjectus. Formulæ vet. append. Marculf. cap.
1 :
Dum diceret eo quod ante hos dies ipse homo sacramentum intra ipsam casam Dei vel ipsius Abbatis habuisset adhramitum, ad suam ingenuitatem tensandum, in ipso mallo in Basilica Sancti illius ob hoc jurare debuisset, et ipse homo de ipso sacramento Jectivus remansit, et ipse homo nullatenus rationes potuit tradere, per quod ingenuus esse deberet, vel ipsum sacramentum jurare potuisset.Ibid. form. 4 :
Et negligens et Jectivus exinde adesset.Ibid. 22 et 38 :
Et placitum suum neglexit, et Jactivus exinde remansit.Capit. Caroli C. tit. 31. § 32 :
Mittat quisque Comes Missum suum, qui ipsa sacramenta auscultet, ne ipsi homines jectivi inveniantur.
jectio. Capit. Caroli C. tit. 31. § 33 :
Sed expectet qui sacramentum ante Quadragesimam servatum accepit, si 40 dies et 40 noctes ante illud Quadragesima non habuit, sine ulla legali compositione, vel Jectione, usque ad diem Lunæ post octavas Paschæ : et tunc quod legaliter accepit, legaliter et perficiat. Ubi legalis jectio,est legitimus defectus.
Jectiscere, Jectivum facere, vel potius de eo qui jectivus fit. Capitul. Caroli C.
tit. 31. § 33 :
Multi inde contendunt, et se inter se Jectiscunt.Infra :
Et in tantum contendunt, ut etiamsi intra Quadragesimam sacri jejunii quadragesimus dies advenerit, suum sacramentum se jurare debere contendant, et contra causatores suos, si ad hoc audiendum non venerint, Jectiscant.
Geitivus, pro Jectivus. Vetus Notitia judicati ann. 868, apud Perardum in Chartis
Burgundicis pag. 148 :
Notitia Geistcartæ, qualiter Heldebertus Geitivus apparuit pro ea causa, unde Alcaudus Advocatus S. Stephani et S. Benigni... in mallo publico... prædictus Alcaudus ipsum Heldebertum mallavit, et dixit,Infra :etc.
Sed quia Heldebertus ibi non venit, nec suam acloniam(f. exoniam)denuntiavit, in omnibus Geitivus apparuit : tum judicaverunt ipsi scabinei, ut Alcaudus hanc Notitiam Geistcartæ acciperet, quod et fecit, etc.
Geistcarta, ea est quæ Charta jectiva dicitur in form. 158. apud Lindebrog. qua
scilicet quis placito excidisse ob defectum, et quod juri non steterit, edicitur.
Ubi alia Notitia ann. 870. ibid. :
prædictus Alcaudus judicium et Geistcartam in manu tenens, etc.