« »
 
[]« 1 abjurare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 023c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABJURARE1
1. ABJURARE, Papiæ est rem creditam perjurio negare. Item furari. Est etiam proscribere, exilio damnare, vel terram et provinciam ejurare, relinquere et in exilium abire. Ebrardus in Græcismo :
Abjurat patriam nunquam rediturus in illam.
Arnoldus Lubecensis lib. 2. cap. 41 :
Dux vero per triennium terram Abjuravit, etc.
Lex Friderici I. Imperat. apud Conradum Urspergensem :
Fines imperii per annum et diem Abjuret.
Charta Philippi August. Reg. Franc. ann. 1188, in M. Pastorali Eccl. Paris. ch. 1 :
Cum... propter homicidia et incendia et alia forisfacta, quæ in terra nostra et Canonicorum fecerant.... a terra nostra et ipsorum Abjurati essent, etc.
Adde Joann. Sarisber. Epist. 128 ; Stephan. Tornac. Epist. 43 ; Albert. Stad. ann. 1181. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Abjurare, etiam est alicui nuntium remittere cum sacramento. est fidem facere sacramento se re aliqua amplius non esse usurum, Gall. renoncer à quelque chose Ch. Offic. Rothom. ann. 1237. in Arch. Beatæ Mariæ de Bono-nuncio :
Præsumitur etiam sub prædicti debito juramenti, quod prædictis Abbati et Conventui litteras prædicti Succentoris judicio prædictorum Laurentiæ et Radulphi, et litteras Officialis curiæ Belvacensis eorum ordinarii, sigillis eorum sigillatas, sub prædicta forma confici facient et tradi, et procurabunt, quod Petrus et Martina filii dictæ Laurentiæ coram prædictis Succentore et Officiali supradicta omnia cum eisdem Abjurabunt.
Interpretationem nostram firmant Gesta Guillelmi Majoris Episcopi Andegavensis, Spicileg. Acher. tom. 10. pag. 286.
Item anno quo supra die sabbati post Cantate Abjuravit... Michaël dictus Fornil... Agatham, cui injunximus, etc. Et ipsum ab hujusmodi incestu absolvimus
. Ibidem pag. 287 :
Item die Martis dicta Johanna... Abjuravit coram nobis solemnitate qua decuit (i. e. jurejurando ut mox patebit) dictum Radulphum Capellanum... Item Abjuravit coram nobis Colinus Forestier Catarinam consanguineam defunctæ uxoris... cui injunximus sub pæna juramenti super hoc præstiti etc... Anno quo supra Abjuraverunt se ad invicem Matthæus Belloin et Johanna filia Herberti.
Charta Rainaldi Remorum Archiepiscopi ann. 1135. in Tabulario S. Nicasii Remensis :
Pro qua tamen donatione Hugo et Godramnus 50 solidos de manu Abbatis acceperunt et filii Hugonis Abjuraverunt
, procul dubio solemnitate qua decuit, ac proinde cum juramento, ut in prioribus exemplis visum est, et infra in abjurationis ritibus mox referendis videri potest. Exstat locus in voce Aquaria in quo Abjurare idem est quod Tradere, concedere, forte quia concessio de qua ibi juramento fuerat confirmata. Vide Abjuratio 2.