![[]](img/image.png)
ABLATICUS, pro Abiaticus, ex filio nepos. Chron. Petr. Azarii ad ann. 1357. apud
Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 343 :
Fuit etiam Ablaticus illustris Henrici Romanorum imperatoris.Stat. Vercell. lib. 2. pag. 40. r° :
Item quod si aliquis debitor, masculus vel femina, principalis vel secundarius decesserit, et requisiti fuerint per servitorem communis Vercellarum filii, Ablatici ; si filios et Ablaticos dimiserit, et de parentibus ipsius tres vel quatuor, si habuerit parentes, etc.Vide Avius 1.