« »
 
[]« Abliutare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 025c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABLIUTARE
ABLIUTARE, Cedere, dimittere, male exscriptum, pro absjurare totidem enim constat litteris sibi plurimum similibus. Charta Gilberti de Warclive ann. 1230. in Tabulario Gemmeticensi cap. 94 :
Coram parrochianis penitus Abliutavimus et tactis sacrosanctis fideliter affirmavimus quod in illa de cætero nihil reclamaremus.
Vide Abjurare. Legendum procul dubio Ablectare, ut supra in hac voce observatum est.