« »
 
[]« Abollagium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 026c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABOLLAGIUM
ABOLLAGIUM, Abeillage, in Consuetudine Juliodunensi cap. 1. art. 13 ; cap. 3. art. 3. Abeillon in Burbonensi art. 337. Aboillage in Charta ann. 1319. Tabularii Castri Meliandi in Biturigibus. Jus nempe quod habet dominus feudi, in apum examinibus, quas Abeilles vocamus, quæ reperiuntur in silvis et nemoribus vassallorum. Charta anni 1319. in Tabulario Castri-Meliandi :
Abollagium nemorum de Nichier, quod Abollagium eidem nobili pertinebat ratione suæ Castellaniæ de Castromeliandi. Inventio apum
dicitur in Tabulario S. Benigni, apud Perardum pag. 95 :
Inventionem etiam vasorum apum, ubicumque illis contigisset, dederunt, atque in silvis et planis suis.
Chronicon Besuense pag. 601 :
Et inventionem venationis sive apum, quæ nostræ partis est, et quam homines illorum invenerint, Monachis concedimus.
Tabular. Dalonensis Abbatiæ fol. 86 :
De fevo suo herbam et examina apum in Colonorensi silva prædictis Dei famulis concesserunt. Troëve de vaisseaux d'els,
in Consuetud. Hannoniensi cap. 106. art. 13 ; Espave d'avettes, qui sont mouches à miel, in Turonensi tit. 1. art. 17. Espave d'abeilles, art. 54. Utilitas apium in Charta Henrici Imperatoris ann. 1065. ex Tabulario S. Maximini Trevir. in Probat. Hist. Limburg. p. 29. Adde Consuetud. localem Prulliaci ; Andegavensem art. 12 ; Cenomanensem art. 13 ; Arvernensem cap. 26. art. 7 ; Marchensem art. 325 ; et Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 163. et ibi notas nostras. Vide infra Apiarium et Vas.