« »
 
[]« 2 abominatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 027a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABOMINATIO2
2. ABOMINATIO, Idolum, idololatria. Gentium idola a Scriptoribus Sacris fere semper Abominationes appellantur, quod illa Deus summe dedestatur, atque, ut nauseam quam Medici Abominationem vocant, exhorrescat. Exodi cap. 8. v. 27 :
Non convenit ita facere, quia Abominationem Ægyptiorum sacrificaremus Domino Deo nostro ;
scilicet boves, capras, oves etc. animalia, quippe etiam reptilia, colebant Ægyptii ; Unde Spicileg. Acher. tom. 10. pag. 22 :
Redacto in pulverem tauri capite, quod factum in similitudinem Abominationis Ægyptiæ fuerat.
Deuteron. cap. 7. v. 12 ; 2. Reg. cap. 23 ; Esdr. cap. 9. etc.