![[]](img/image.png)
ABONATUS, Ille pro quo prædes dati sunt, Gall.
Cautionné, ex Hispanico Abonar, pro aliquo spondere, unde Abonado,
Cautionné. Fori Aragon. lib. 1. tit. de suprajunctariis :
Quod officia suprajunctariæ concedantur personis notabilibus, honorabilibus et Abonatis, aptis et sufficientibus ad regendum dicta officia.Potest et de viro probato bonæque famæ haud male intelligi ; in Dictionario enim Hispanico Abonado, probatus. Vide Abonare 1.