« Abrenuntiare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 029b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABRENUNTIARE
ABRENUNTIARE,
A se renuntiando removere, renuere, postponere, despicere. Joan. de Janua.
Abrenuntiare diabolo et pompis ejus, formula observata in Baptismo. Cum enim quis baptizandus ad Ecclesiam venit,
priusquam immergatur, interrogatur a sacerdote, Utrum abrenuntiet diabolo et pompis
ejus. Cui respondet, Abrenuntio. Ἀποτάσσομαι σοι,
Σαθάνα, ϰαὶ τῆ πομπῆ σου, ϰαὶ τῃ λαθρείᾳ σου, apud Joan. Chrysost. ad Antioch.
Homil. 21. Ejusdem formulæ meminere Cyprianus Epist. 7. Tertullian. de Corona Milit. Salvian. de gub. Dei 6. pag. 208. ed.
Rittersh. Et alii, præter Scriptores de Ritibus Eccles. Capitul. 1.
ann. 811. cap. 5 :
Quid sit, quod unusquisque Christianus in Baptismo promittat, vel quibus Abrenunciet.Adde Capitul. 2. ejusdem ann. cap. 9. et Epist. gen. ad Episc. Regni, ej. anni.
P. , 1766.
Abrenuntiare, Judic. ann. 1153. ex Chartul. eccl. Lingon. in Cod. reg. 5188. fol. 13. r° :
Contra dux : .... Rectum mihi facere denegavitJulian. epit. nov. cap. 34. § 121 :(episcopus); unde et hominio ejus Abrenuntiavi.
Nisi forte actor probationibus abrenuntians, ab initio sacramentum reo detulerit.