« »
 
[]« Abrostura » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 030a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABROSTURA
ABROSTURA. Depastio animalium in bruscis seu dumetis, e Germanico Broste, sprosse, brot, sprot, germina, surculi, Gall. Bourgeons : quæ a Saxonico Spryngan, pnllulare, germinare, vernare, inquit Somnerus in Lexico ; hinc Brustum, et Gallicæ voces Broust, Brouster, Broustilles, hinc etiam Abrostura Normannis Abrousture : quod est jus ducendi animalia ad pastionem hujusmodi, certis tamen anni vicibus et conditionibus. Vetus Charta Normannica, apud Columbum[] in Blancalanda pag. 550 :
In parco autem suorum tantum porcorum quietationem, et communem cum nostris, et similiter post nos cum porcis domini, libertatem et Abrosturam boum et coria cervorum et omnium bissarum, etc.
* Vide infra Arbostura.