« »
 
[]« 2 absentem se facere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 031c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSENTEM
2. ABSENTEM se facere, Devestire se de re aliqua, exuere possessione, et eam in alium tranferre. Charta vetus ann. 1075. pro Monast. Pinarolensi, in Probat. Hist. Sabaud. :
Exinde ultimam facio traditionem et vestituram, et me exinde foris expuli, varpivi, et Absentem feci.
Habetur rursum pag. 23. Occurrit præterea hæc formula in Charta Mathildis Comitissæ quam descripsit Baronius ann. 1102. et in alia apud Ughellum tom. 3. pag. 415. tom. 4. pag. 1160. et in Bullario Casinensi tom. 2. pag. 102.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Absesitum se facere, Eadem significatione ; sed non eadem origine, Absesitus enim constat ex præpositione ab et sesitus, quod a verbo sesire seu saisire, Tenere, Gall. Saisir. Veteres Chartæ apud Ughellum tom. 3. pag. 61. et 415 :
Legitimam facio vestituram per cultellum, festucam nodatam.... me ea inde foris expuli, et verpivi et Absesitum feci.
Absitum facere, Eadem notione. Tabularium Casauriense ann. 22. Ludov. imp. Loth. F :
Et juxta legem meam per cultellum et festucam notatam l. nodatam seu gazonem terræ vobis exinde ad vestram partem corporalem facio investituram, ad vestram proprietatem habendum, et me inde foras expuli, et Absito feci, faciendum exinde a præsenti die, tam vos quam hæredes vestri aut cui vos dederitis, vel habere statueritis, proprietario nomine quidquid volueritis, etc
.
Absititium se facere, in veteri Charta apud Ughellum tom. 3. Ital. sacr. pag. 49. 51.