« 7 absida » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 033a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSIDA7
7. ABSIDA, Orbita, circulus rotæ. Quod autem sic dicatur, inquit Spelmannus, fieri videtur
non ab άψίς, άψίδος, fornix, sed ab ἄψις, ἄψεως, tactus, ab ἄπτω
tango, quia pars illa rotæ quæ orbitam describit, terram tangit. Adde quod hac eadem
notione apud Geometras Tangens Linea appelletur, quæ circulum in puncto tangit, nec
secat illum. Vide omnino Forcellini Lex. in voce Absis.