« »
 
[]« Absoniare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 034c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSONIARE
ABSONIARE. Sacramentum fidelitatis Anglosaxonicum laudatum a Somnero :
In illo, Deo, pro quo sanctum hoc sanctificatum est, volo esse nunc domino meo N. fidelis et credibilis, et amare quod amat, et Absoniare quod Absoniet, per Dei rectum et seculi competentiam.
Saxonicum habet, eal ascunianð et he ascunhaþ, etc. est autem ascunian, devitare, fugere, detestari.