« »
 
[]« Absynthium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 037b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABSYNTHIUM
ABSYNTHIUM, potio mellita, monachica. Consuetudines Floriacenses pag. 405 :
His tribus diebus post cymbali pulsationem, qui voluerit, bibet de Absynthio melle confecto, quod Refectorarius ante præparavit, et posuit in cyphis singulorum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Usus iste etiamnum servatur in plerisque Germaniæ Monasteriis, nempe, in dolia musto, aut vino generoso plena, absynthium mittunt cum certis radicibus, melle, aut saccharo ; addunt alii quædam aromata ut cariophyllum, zingiberi casiam et alia id genus. Belgis multum placet cerevisia absynthio condita ; hac utuntur mane sæpius, atque etiam interdum vespere stomachi fovendi causa. Vide Pigmentum, Herbatum vinum. Hæc tantisper accedunt ad nostrum Hipocras, vinum aromatis conditum. Absynthiatum vinum apud veteres haud fuit incognitum, nam Æl. Lamprid. in Heliogabalo cap. 21 :
Condito piscinas et solia temperavit et rosato atque Absinthiato.
Et Seneca in Suasoria pro Cicerone :
Hoc si tamen recta via consequi non potero, decipere vos cogar, veluti salutarem pueris daturus potionem Absynthiati poculi.