« »
 
[]« Aburgari » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 1, col. 038a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/ABURGARI
ABURGARI, Intra fines burgi aut villæ aliquam terram includere, comprehendere. Chron. Parmense ad ann. 1268. apud Murat. tom. 9. col. 784. B :
Pro meliori statuerunt ipsam terram in totum destruere. Et sic per vicinias civitatis et villas Episcopatus divisione facta inter eos per presas et partes, finaliter destructa fuit. Et ordinatum fuit per Commune Parmæ, quod numquam refici deberet, sed Aburgari et extendi versus civitatem a fovea castri usque ad Parolam, et in magnis bannis et pœnis ; quod sic adimpletum fuit.